A.R.S.O.M.



De Laude Novae Militiae

S. Bernardi abbatis, De laude novae militiae. Ad milites templi liber.

admonitio in opusculum vi.

1. Liber subjectus in codicibus antiquis hunc praefert titulum, «Incipit prologus sancti Bernardi abbatis in libello ad Milites Templi:» et post prologum, «Incipiunt capitula de laude novae Militiae:» quae omnino sunt tredecim, ut in editis nostris, ubi titulos ex mente auctoris retinuimus. Liber iste a Gaufrido in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, «Exhortatorius sermo ad Milites Templi» vocatur. «Quam vero fidelis,» inquit, «cujuslibet piae conversationis commendator exstiterit et adjutor, exhortatorius ad Milites Templi Sermo declarat.» Ita ergo hujusce libri titulus institui potest: «Liber ad Milites Templi, de laude novae Militiae.»

2. «Hugoni» tamen «militi Christi et magistro Militiae Christi» inscriptus est prologus: sed perinde est Magistro Militiae, atque omnibus Militibus librum nuncupasse. Dicti sunt Fratres Templi ex eo, quod concessu Balduini regis juxta Templum Domini primo consederint, teste Guillelmo archiepiscopo Tyrensi in libro duodecimo, capite septimo, ubi eorum originem describit ad annum 1118. «Eodem anno,» inquit, «quidam nobiles viri de equestri ordine, Deo devoti, religiosi, et timentes Deum, in manu domini patriarchae Christi servitio se mancipantes, more canonicorum regularium, in castitate, et obedientia, et sine proprio, velle perpetuo vivere professi sunt. Inter quos primi et praecipui fuerunt viri venerabiles, Hugo de Paganis, et Gaufredus de Sancto-Aldemaro: quibus quoniam neque ecclesia erat, neque certum habebant domicilium, Rex in palatio, quod secus Templum Domini ad australem habet partem, eis ad tempus concessit habitaculum. Prima autem eorum professio, quodque eis a domino patriarcha et aliis episcopis in remissionem peccatorum injunctum est, ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias, pro viribus conservarent.» Haec de Militum Templi origine, quibus primus Magister praefectus est praedictus Hugo de Paganis, quem idem Guillelmus Tyrensis magistrum militiae Templi primum vo cat in libri decimi tertii capite vigesimo sexto. «Hugoni sanctae militiae Priori» inscripta est Guigonis Carthusiae praepositi epistola secunda. Iste est Hugo, cui Bernardus sequentem librum nuncupavit, distinguendus utique ab altero Hugone, qui ex comite Campaniae miles Templi factus est, testante Bernardi epistola trigesima prima ipsi directa. Porro Hugoni de Paganis primo militiae Magistro successit «miles eximius et in armis strenuus, nobilis carne et moribus, dominus Robertus, cognomine Burgundio, natione Aquitanicus,» et quidem sub annum 1136, ut colligitur ex Guillelmo Tyrensi in libri decimi quinti capite sexto, qui item de eodem agit initio libri decimi septimi. Roberto suffectus videtur Ebrardus, cui Petrus Venerabilis scribit epistolam, quae est libri sexti epistola vigesima sexta.

3. Quo anno scriptus sit iste liber, non facile dixerim. Id factum constat Ordine jam plurimum aucto, et militum numero multiplicato. Bernardi verba hoc probant n. 10: «Haec Jerosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente . . . Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius, paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas, nisi utique sceleratos,» etc. Atqui ante consilium Trecense, id est ante annum 1127, novem tantum erant ejus instituti Milites, ut ex Guillelmo mox videbimus. Vix ergo ante annum 1132, hic liber compositus dici potest, sed tamen ante annum 1136, quo fere anno Robertus magister Hugoni successit.

4. Templariorum Regulam ex codice Victorino typis mandavit Miraeus, eamque Chronico Cisterciensi inseruit, «utpote a sancto Bernardo,» inquit, «abbate Clarae-Vallensi, ut ex prologo patet, dictatam.» Regula haec totidem capitulis, quot Regula sancti Benedicti, ex qua magna ex parte de verbo sumpta est, constat, id est capitulis septuaginta duobus. Sic vero inscribitur ante prologum: Regula pauperum commilitonum Christi Templique Salomonici.» Manricus ad annum 1128, cap. 2, hanc Regulam Bernardo auctori cum Miraeo tribuit, ad idque probandum duo loca adduxit ex prologo. Primus locus sic habet: «Sane autem prorsus licet nostri dictaminis auctoritatem permaximus numerus religiosorum Patrum, qui in illo concilio divina admonitione convenerunt, commendat; non debemus silenter transire, quibus videntibus et veras sententias proferentibus, ego Joannes Michaelensis praesentis paginae, jussu concilii ac venerabilis abbatis Clarae-Vallensis, cui creditum ac debitum hoc erat, humilis scriba esse divina gratia merui.» Verum haec verba non significant ullam Regulam a Bernardo pro Templariis fuisse compositam: sed eum in Joannem Michaelensem rejecisse impositum sibi scribae officium. Neque quidquam amplius conficitur ex sequentibus verbis, quae post enumerationem Patrum Trecensis concilii hoc modo referuntur: «Ipse vero magister militiae, Hugo nomine, revera non defuit, et quosdam de fratribus suis secum habuit, verbi gratia F. Godefridum F. Rovallum, F. Gaufridum Bisol, F. Paganum de Monte-Desiderii, Archembaudum de Sancto-Aniano. Iste vero magister Hugo cum istis discipulis modum et observantiam exiguae inchoationis sui militaris Ordinis, qui ab illo qui dicit, Ego principium qui et loquor vobis, sumpsit exordium, juxta memoriae suae notitiam supra nominatis Patribus intimavit. Placuit itaque concilio, ut consilium ibi lima et consideratione divinarum Scripturarum diligenter examinatum, tamen cum providentia Papae Romanorum ac Patriarchae Jerosolymitarum, necnon etiam assensu capituli pauperum commilitonum templi quod est in Jerusalem, scripto commendaretur, et inenodabiliter servaretur.» Quibus verbis in tantum a Patribus sancitum fuisse intelligimus, ut Militibus Regula ex eorum consensu, consultis Romano Pontifice et Patriarcha Jerosolymitano, praescriberetur: sed Bernardus ejus auctor nequaquam asseritur. Quinimo Albericus Ordinis Cisterciensis eisdem Militibus Regulam sancti Augustini impositam scribit. Unde in Monastico Anglicano ad Ordinem sancti Augustini revocantur. Permirum esset, si Albericus Trium-Fontium haud longe a Clara-Valle monachus Cisterciensis, hanc Bernardi Regulam ignorasset, et pro illa Militibus, qui ejus tempore supererant, aliam tribuisset. Guillelmus Tyrensis episcopus in jam dicti libri duodecimi capite septimo tradit, eisdem Militibus, qui ante concilium Trecense «nonnisi novem erant, de mandato domini Honorii papae et domini Stephani Jerosolymitani patriarchae, fuisse institutam Regulam, et album habitum assignatum,» cum antea vulgari usi essent. «Postmodum vero tempore domini Eugenii papae, ut dicitur, cruces de panno rubeo mantellis suis coeperunt assuere,» tam equites, «quam eorum Fratres qui dicuntur Servientes. Quorum res adeo crevit in immensum, ut hodie,» inquit Guillelmus, «trecentos plus minusve in conventu habeant equites, albis chlamydibus indutos, exceptis Fratribus.» Ex his postremis verbis conjicimus, Regulam illam, quae Bernardo auctori tribuitur, nonnisi post Guillelmum Tyrensem scriptam fuisse: quandoquidem in capite vigesimo primo notantur quidam «pseudofratres ex Ultramontanis partibus, mentientes se esse de Templo;» et quaedam apud ipsos Milites «sine discretione ac consilio communis capituli succrevisse penitus amputanda» arguuntur, nempe quod «habebant olim famuli et armigeri alba vestimenta, unde veniebant damna importabilia,» Nullum vero capitulum generale Templariorum fuit ante concilium Trecense: nullus antea peculiaris Militum habitus, sed vulgaris. Albus eis concessus est a Patribus concilii, exceptis Servientibus. Plane vel ex his solis verbis intelligitur, hoc saltem capitulum longe post tempus concilii fuisse adscriptum. Capitulum septimum «standum divinum officium audiri» non solum non laudat, sed etiam vituperat, statuitque audiri sedendo: quod sane statutum in Bernardi mentem non venisset. In capitulo quinquagesimo sexto statuitur, «ut amplius sorores non habeantur:» quod arguit non fuisse recens institutum. An Joannes Michaelensis istius Regulae auctor sit aliis judicandum relinquo. Illud in ea observatu non indignum, quod «collatio» pro coenula jejuniorum usurpatur in capite decimo sexto.

 

Prologus.

HUGONI militi Christi, et magistro Militiae Christi, BERNARDUS Clarae-Vallis solo nomine abbas, bonum certamen certare.

Semel, et secundo, et tertio, ni fallor, petiisti a me, Hugo charissime, ut tibi tuisque commilitonibus scriberem exhortationis sermonem; et adversus hostilem tyrannidem, quia lanceam non liceret, stylum vibrarem: asserens vobis non parum fore adjutorii, si quos armis non possum, litteris animarem. Distuli sane aliquandiu: non quod contemnenda videretur petitio, sed ne levis praecepsque culparetur assensio, si quod melius melior implere sufficeret, praesumerem imperitus, et res admodum necessaria per me minus forte commoda redderetur. Verum videns me longa satis hujuscemodi exspectatione frustratum, ne jam magis nolle, quam non posse viderer, tandem ego quidem quod potui feci: lector judicet, an satisfeci. Quanquam etsi cui forte aut minime placeat, aut non sufficiat; non tamen interest mea, qui tuae pro meo sapere non defui voluntati.

 

Caput Primum. De laude novae militiae

1. Novum militiae genus ortum nuper auditur in terris, et in illa regione, quam olim in carne praesens visitavit Oriens ex alto: ut unde tunc in fortitudine manus suae tenebrarum principes exturbavit, inde et modo ipsorum satellites, filios diffidentiae, in manu fortium suorum dissipatos exterminet, faciens etiam nunc redemptionem plebis suae, et rursum erigens cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Novum, inquam, militiae genus, et saeculis inexpertum: qua gemino pariter conflictu infatigabiliter decertatur, tum adversus carnem et sanguinem, tum contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Et quidem ubi solis viribus corporis corporeo fortiter hosti resistitur, id quidem ego tam non judico mirum, quam nec rarum existimo. Sed et quando animi virtute vitiis sive daemoniis bellum indicitur, ne hoc quidem mirabile, etsi laudabile dixerim, cum plenus monachis cernatur mundus. Caeterum cum uterque homo suo quisque gladio potenter accingitur, suo cingulo nobiliter insignitur; quis hoc non aestimet omni admiratione dignissimum, quod adeo liquet esse insolitum? Impavidus profecto miles, et omni ex parte securus, qui ut corpus ferri, sic animum fidei lorica induitur. Utrisque nimirum munitus armis, nec daemonem timet, nec hominem. Nec vero mortem formidat, qui mori desiderat. Quid enim vel vivens, vel moriens metuat, cui vivere Christus est, et mori lucrum? Stat quidem fidenter libenterque pro Christo; sed magis cupit dissolvi, et esse cum Christo: hoc enim melius. Securi igitur procedite, milites, et intrepido animo inimicos crucis Christi propellite, certi quia neque mors, neque vita poterunt vos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu; illud sane vobiscum in omni periculo replicantes: Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus . Quam gloriosi revertuntur victores de praelio! quam beati moriuntur martyres in praelio! Gaude, fortis athleta, si vivis et vincis in Domino: sed magis exsulta et gloriare, si moreris et jungeris Domino. Vita quidem fructuosa, et victoria gloriosa: sed utrique mors sacra jure praeponitur. Nam si beati qui in Domino moriuntur, num multo magis qui pro Domino moriuntur?

2. Et quidem sive in lecto, sive in bello quis moritur, pretiosa erit sine dubio in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Caeterum in bello tanto profecto pretiosior, quanto et gloriosior. O vita secura, ubi pura conscientia! O, inquam, vita secura, ubi absque formidine mors exspectatur, imo et exoptatur cum dulcedine, et excipitur cum devotione! O vere sancta et tuta militia, atque a duplici illo periculo prorsus libera, quo id hominum genus solet, frequenter periclitari, ubi duntaxat Christus non est causa militandi. Quoties namque congrederis tu, qui militiam militas saecularem, timendum omnino, ne aut occidas hostem quidem in corpore, te vero in anima: aut forte tu occidaris ab illo, et in corpore simul, et in anima. Ex cordis nempe affectu, non belli eventu, pensatur vel periculum, vel victoria christiani. Si bona fuerit causa pugnantis, pugnae exitus malus exitus esse non poterit; sicut nec bonus judicabitur finis, ubi causa non bona, et intentio non recta praecesserit. Si in voluntate alterum occidendi te potius occidi contigerit, moreris homicida. Quod si praevales, et voluntate superandi vel vindicandi forte occidis hominem, vivis homicida. Non autem expedit sive mortuo, sive vivo; sive victori, sive victo, esse homicidam. Infelix victoria, qua superans hominem, succumbis vitio. Et ira tibi aut superbia dominante, frustra gloriaris de homine superato. Est tamen qui nec ulciscendi zelo, nec vincendi typho, sed tantum evadendi remedio interficit hominem. Sed ne hanc quidem bonam dixerim victoriam: cum de duobus malis, in corpore quam in anima mori levius sit. Non autem quia corpus occiditur, etiam anima moritur: sed anima, quae peccaverit, ipsa morietur.

 

Caput II. De militia saeculari

3. Quis igitur finis fructusve saecularis hujus, non dico, militiae, sed malitiae; si et occisor letaliter peccat, et occisus aeternaliter perit? Enimvero, ut verbis utar Apostoli, Et qui arat, in spe debet arare; et qui triturat, in spe fructus percipiendi . Quis ergo, o milites, hic tam stupendus error, quis furor hic tam non ferendus, tantis sumptibus ac laboribus militare, stipendiis vero nullis, nisi aut mortis, aut criminis? Operitis equos sericis, et pendulos nescio quos panniculos loricis superinduitis; depingitis hastas, clypeos et sellas; frena et calcaria auro et argento, gemmisque circumornatis: et cum tanta pompa pudendo furore et impudenti stupore ad mortem properatis. Militaria sunt haec insignia, an muliebria potius ornamenta? Numquid forte hostilis mucro reverebitur aurum, gemmis parcet, serica penetrare non poterit? Denique, quod ipsi saepius certiusque experimini, tria esse praecipue necessaria praelianti, ut scilicet strenuus industriusque miles et circumspectus sit ad se servandum, et expeditus ad discurrendum, et promptus ad feriendum: vos per contrarium in oculorum gravamen femineo ritu comam nutritis, longis ac profusis camisiis propria vobis vestigia obvolvitis, delicatas ac teneras manus amplis et circumfluentibus manicis sepelitis. Super haec omnia est, quod armati conscientiam magis terret, causa illa nimirum satis levis ac frivola, qua videlicet talis praesumitur et tam periculosa militia. Non sane inter vos aliud bella movet, litesque suscitat, nisi aut irrationabilis iracundiae motus, aut inanis gloriae appetitus, aut terrenae qualiscunque possessionis cupiditas. Talibus certe ex causis neque occidere, neque occumbere tutum est.

 

CAPUT III. De Militibus Christi.

4. At vero Christi milites securi praeliantur praelia Domini sui, nequaquam metuentes aut de hostium caede peccatum, aut de sua nece periculum: quandoquidem mors pro Christo vel ferenda, vel inferenda, et nihil habeat criminis, et plurimum gloriae mereatur. Hinc quippe Christo, inde Christus acquiritur: qui nimirum et libenter accipit hostis mortem pro ultione, et libentius praebet se ipsum militi pro consolatione. Miles, inquam, Christi securus interimit, interit securior. Sibi praestat cum interit, Christo cum interimit. Non enim sine causa gladium portat. Dei etenim minister est ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Sane cum occidit malefactorem, non homicida, sed, ut ita dixerim, malicida, et plane Christi vindex in his qui male agunt, et defensor Christianorum reputatur. Cum autem occiditur ipse, non periisse, sed pervenisse cognoscitur. Mors ergo quam irrogat, Christi est lucrum: quam excipit, suum. In morte pagani christianus gloriatur, quia Christus glorificatur: in morte christiani, Regis liberalitas aperitur, cum miles remunerandus educitur. Porro super illo laetabitur justus cum viderit vindictam. De isto dicet homo: Si utique est fructus justo: utique est Deus judicans eos in terra . Non quidem vel Pagani necandi essent, si quo modo aliter possent a nimia infestatione seu oppressione fidelium cohiberi. Nunc autem melius est ut occidantur, quam certe relinquatur virga peccatorum super sortem justorum: ne forte extendant justi ad iniquitatem manus suas.

5. Quid enim? si percutere in gladio omnino fas non est Christiano, cur ergo praeco Salvatoris contentos fore suis stipendiis militibus indixit ; et non potius omnem eis militiam interdixit? Si autem (quod verum est) omnibus fas est, ad hoc ipsum duntaxat divinitus ordinatis, nec aliud sane quidquam melius professis; quibus, quaeso, potius, quam quorum manibus et viribus urbs fortitudinis nostrae Sion pro nostro omnium munimine retinetur? ut depulsis divinae transgressoribus legis, secura ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Secure proinde dissipentur gentes quae bella volunt, et abscindantur qui nos conturbant, et disperdantur de civitate Domini omnes operantes iniquitatem, qui repositas in Jerosolymis christiani populi inaestimabiles divitias tollere gestiunt, sancta polluere, et haereditate possidere sanctuarium Dei. Exeratur gladius uterque fidelium in cervices inimicorum, ad destruendam omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, quae est christianorum fides; ne quando dicant gentes: ubi est Deus eorum?

6. Quibus expulsis revertetur ipse in haereditatem domumque suam, de qua iratus in Evangelio, Ecce, inquit, relinquetur vobis domus vestra deserta ; et per prophetam ita conqueritur, Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam : implebitque illud propheticum, Redemit Dominus populum suum, et liberavit eum: et venient et exsultabunt in monte Sion, et gaudebunt de bonis Domini . Laetare, Jerusalem, et cognosce jam tempus visitationis tuae. Gaudete et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem; paravit Dominus brachium suum sanctum in oculis omnium gentium. Virgo Israel, corrueras, et non erat qui sublevaret te. Surge jam, excutere de pulvere, virgo, captiva filia Sion. Surge, inquam, et sta in excelso, et vide jucunditatem quae venit tibi a Deo tuo. Non vocaberis ultra derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur. Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Hoc tibi auxilium missum de sancto. Omino per istos tibi jamjamque illa persolvitur antiqua promissio, Ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem, et suges lac gentium, et mammilla regum lactaberis : et item, Sicut mater consolatur filios suos, ita et ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini . Videsne quam crebra veterum attestatione nova approbatur militia, et quod sicut audivimus, sic videmus in civitate Domini virtutum? Dummodo sane spiritualibus non praejudicet sensibus litteralis interpretatio, quominus scilicet speremus in aeternum, quidquid huic tempori significando ex Prophetarum vocibus usurpamus: ne per id quod cernitur, evanescat quod creditur; et spei copias imminuat penuria rei, praesentiumque attestatio sit evacuatio futurorum. Alioquin terrenae civitatis temporalis gloria non destruit coelestia bona, sed astruit; si tamen istam minime dubitamus illius tenere figuram, quae in coelis et mater nostra. militantium, dicamus breviter Christi equitum mo-

 

CAPUT IV. De conversatione Militum Christi.

7. Sed jam ad imitationem seu ad confusionem nostrorum militum, non plane Deo, sed diabolo res et vitam; qualiter in bello domive conversentur: quo palam fiat, quantum ab invicem differant Dei saeculique militia. Primo quidem utrolibet disciplina non deest, obedientia nequaquam contemnitur, quia, teste Scriptura, et filius indisciplinatus peribit ; et, peccatum est hariolandi repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere . Itur, et reditur ad nutum ejus qui praeest: induitur quod ille donaverit; nec aliunde vestimentum seu alimentum praesumitur. Et in victu et vestitu cavetur omne superfluum, soli necessitati consulitur. Vivitur plane in communi jucunda et sobria conversatione, absque uxoribus, et absque liberis. Et ne quid desit ex evangelica perfectione absque omni proprio habitant unius moris in domo una, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Dicas universae multitudinis esse cor unum, et animam unam: ita quisque non omnino propriam sequi voluntatem, sed magis obsequi satagit imperanti. Nullo tempore aut otiosi sedent, aut curiosi vagantur: sed semper dum non procedunt (quod quidem raro contingit), ne gratis comedant panem, armorum seu vestimentorum vel scissa resarciunt, vel vetusta reficiunt, vel inordinata componunt, et quaeque postremo facienda magistri voluntas et communis indicit necessitas. Persona inter eos minime accipitur: defertur meliori, non nobiliori. Honore se invicem praeveniunt; alterutrum onera portant, ut sic adimpleant legem Christi. Verbum insolens, opus inutile, risus immoderatus, murmur vel tenue, sive susurrium nequaquam, ubi deprehenditur, relinquitur inemendatum. Scacos et aleas detestantur; abhorrent venationem: nec ludicra illa avium rapina (ut assolet) delectantur. Mimos, et magos, et fabulatores, scurrilesque cantilenas, atque ludorum spectacula, tanquam vanitates et insanias falsas respuunt et abominantur. Capillos tondent, scientes juxta Apostolum ignominiam esse viro, si comam nutrierit. Nunquam compti, raro loti, magis autem neglecto crine hispidi, pulvere foedi: lorica et caumate fusci.

8. Porro imminente bello, intus fide, foris ferro, non auro se muniunt: quatenus armati, et non ornati, hostibus metum incutiant, non provocent avaritiam. Equos habere cupiunt fortes et veloces, non tamen coloratos aut phaleratos: pugnam quippe, non pompam, victoriam, sed non gloriam cogitantes, et studentes magis esse formidini quam admirationi. Deinde non turbulenti aut impetuosi, et quasi ex levitate praecipites, sed consulte atque cum omni cautela et providentia se ipsos ordinantes, et disponentes in aciem, juxta quod de patribus scriptum est. Veri profecto Israelitae procedunt ad bella pacifici. At vero ubi ventum fuerit ad certamen, tum demum pristina lenitate postposita, tanquam si dicerent. Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?  irruunt in adversarios, hostes velut oves reputant; nequaquam, etsi paucissimi, vel saevam barbariem, vel numerosam multitudinem formidantes. Noverunt siquidem non de suis praesumere viribus, sed de virtute Domini sabaoth sperare victoriam: cui nimirum facile esse confidunt, juxta sententiam Macchabaei, concludi multos in manus paucorum, et non esse differentiam in conspectu Dei coeli liberare in multis, et in paucis; quia non in multitudine exercitus est victoria belli, sed de coelo fortitudo est . Quod et frequentissime experti sunt, ita ut plerumque quasi persecutus sit unus mille, et duo fugarint decem millia. Ita denique miro quodam ac singulari modo cernuntur et agnis mitiores, et leonibus ferociores, ut pene dubitem quid potius censeam appellandos, monachos videlicet, an milites: nisi quod utrumque forsan congruentius nominarim, quibus neutrum deesse cognoscitur, nec monachi mansuetudo, nec militis fortitudo. De qua re quid dicendum, nisi quod a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris? Tales sibi elegit Deus, et collegit a finibus terrae ministros ex fortissimis Israel, qui veri lectulum Salomonis, sacrum scilicet sepulcrum, vigilanter fideliterque custodiant, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi [al. fortissimi].

 

CAPUT V. De Templo.

9. Est vero templum Jerosolymis, in quo pariter habitant, antiquo et famosissimo illi Salomonis impar quidem structura, sed non inferius gloria. Siquidem universa illius magnificentia in corruptibilibus auro et argento, in quadratura lapidum et varietate lignorum continebatur: hujus autem omnis decor, et gratae venustatis ornatus, pia est habitantium religiositas, et ordinatissima conversatio. Illud variis exstitit spectandum coloribus: hoc diversis virtutibus et sanctis actibus venerandum. Domum quippe Dei decet sanctitudo , qui non tam politis marmoribus, quam ornatis moribus delectatur, et puras diligit mentes super auratos parietes. Ornatur tamen hujus quoque facies templi, sed armis, non gemmis: et pro antiquis coronis aureis, circum pendentibus clypeis paries operitur; pro candelabris, thuribulis, atque urceolis, domus undique frenis, sellis, ac lanceis communitur. Plane his omnibus liquido demonstrantibus, eodem pro domo Dei fervere milites zelo, quo ipse quondam militum Dux vehementissime inflammatus armata illa sanctissima manu, non tamen ferro, sed flagello, quod fecerat de resticulis [al. funiculis], introivit in templum, negotiantes expulit, nummulariorum effudit aes, et cathedras vendentium columbas evertit : indignissimum judicans, orationis domum hujuscemodi forensibus incestari [al infestari]. Tali proinde sui Regis permotus exemplo devotus exercitus, multo sane indignius, longeque intolerabilius arbitrans sancta pollui ab infidelibus, quam a mercatoribus incestari, in domo sancta cum equis et armis commoratur; tamque ab ipsa, quam a caeteris sacris omni infidelitatis spurca et tyrannica rabie propulsata, ipsi in ea die noctuque tam honestis quam utilibus officiis occupantur. Honorant certatim Dei templum sedulis et sinceris obsequiis, jugi in eo devotione immolantes, non quidem veterum ritu pecudum carnes, sed vere hostias pacificas, fraternam dilectionem, devotam subjectionem, voluntariam paupertatem.

10. Haec Jerosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulae, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente, tanquam torrens inundans gloriae gentium, et tanquam fluminis impetus laetificans civitatem Dei. Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius, paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas, nisi utique sceleratos et impios, raptores et sacrilegos, homicidas, perjuros, adulteros; de quorum profecto perfectione sicut duplex quoddam constat provenire bonum, ita duplicatur et gaudium; quandoquidem tam suos de suo discessu laetificant, quam illos de adventu quibus subvenire festinant. Prosunt quippe utrobique, non solum utique istos tuendo, sed etiam illos jam non opprimendo. Itaque laetatur Aegyptus in profectione eorum, cum tamen de protectione eorum nihilominus laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae. Illa quidem se de manu eorum, ista magis in manu eorum liberari se merito gloriatur. Illa libenter amittit crudelissimos sui vastatores: ista cum gaudio suscipit sui fidelissimos defensores; et unde ista dulcissime consolatur, inde illa aeque saluberrime desolatur. Sic Christus, sic novit ulcisci in hostes suos, ut non solum de ipsis, sed per ipsos quoque frequenter soleat tanto gloriosius, quanto et potentius triumphare. Jucunde sane et commode: ut quos diu pertulit oppugnatores magis jam propugnatores habere incipiat; faciatque de hoste militem, qui de Saulo quondam persecutore fecit Paulum praedicatorem . Quamobrem non miror, si etiam superna illa curia, juxta testimonium Salvatoris, exsultat magis super uno peccatore poenitentiam agente, quam super plurimis justis qui non indigent poenitentia, dum peccatoris et maligni tantis procul dubio prosit conversio, quantis et prior nocuerat conversatio.

11. Salve igitur, civitas sancta, quam ipse sanctificavit sibi tabernaculum suum Altissimus, quo tanta in te et per te generatio salvaretur. Salve, civitas Regis magni, ex qua nova et jucunda mundo miracula nullis pene temporibus defuere ab initio. Salve, domina gentium, princeps provinciarum, Patriarcharum possessio, Prophetarum mater et Apostolorum, initiatrix fidei, gloria populi christiani, quam Deus semper a principio propterea passus est oppugnari, ut viris fortibus sicut virtutis, ita fores occasio et salutis. Salve, terra promissionis, quae olim fluens lac et mel tuis duntaxat habitatoribus, nunc universo orbi remedia salutis, vitae porrigis alimenta. Terra, inquam, bona et optima, quae in fecundissimo illo sinu tuo ex arca paterni cordis coeleste granum suscipiens, tantas ex superno semine martyrum segetes protulisti, et nihilominus ex reliquo omnium fidelium genere fructum fertilis gleba tricesimum, et sexagesimum, et centesimum super omnem terram multipliciter procreasti. Unde et de magna multitudine dulcedinis tuae jucundissime satiati et opulentissime saginati, memoriam abundantiae suavitatis tuae ubique eructant qui te viderunt, et usque ad extremum terrae magnificentiam gloriae tuae loquuntur eis qui te non viderunt, et enarrant mirabilia quae in te fiunt. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei: sed jam ex his quibus affluis deliciis, nos quoque pauca proferamus in medium, ad laudem et gloriam nominis tui.

 

CAPUT VI. De Bethlehem.

12. Habes ante omnia in refectione animarum sanctarum Bethlehem domum panis, in qua primum is qui de coelo descenderat [al. descendit], pariente Virgine panis vivus apparuit. Monstratur piis ibidem jumentis praesepium, et in praesepio fenum de prato virginali, quo vel sic cognoscat bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Omnis quippe caro fenum, et omnis gloria ejus ut flos feni . Porro homo quia suum, in quo factus est, honorem non intelligendo, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis ; Verbum panis Angelorum factum est pabulum jumentorum, ut habeat carnis fenum quod ruminet, qui verbi pane vesci penitus dissuevit: quousque per hominem Deum priori redditus dignitati, et ex pecore rursus conversus in hominem, cum Paulo dicere possit, Etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc jam non novimus . Quod sane non arbitror quempiam dicere posse veraciter, nisi qui prius cum Petro ex ore Veritatis illud item audierit: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; caro autem non prodest quidquam . Alioquin qui in verbis Christi vitam invenit, carnem jam non requirit, et est de numero beatorum qui non viderunt et crediderunt . Nec enim opus est vel lactis poculum, nisi parvulo; vel feni pabulum, nisi utique jumento. Qui autem non offendit in verbo, ille perfectus est vir, solido plane vesci cibo idoneus: et, licet in sudore vultus sui, panem verbi comedit, absque offensione. Sed et securus ac sine scandalo loquitur Dei sapientiam duntaxat inter perfectos, spiritualibus spiritualia comparans, cum tamen infantibus sive pecoribus cautus sit pro captu quidem eorum proponere tantummodo Jesum Christum, et hunc crucifixum. Unus tamen idemque cibus ex coelestibus pascuis suaviter quidem et ruminatur a pecore, et manducatur ab homine; et viro vires, et parvulo tribuit nutrimentum.

 

CAPUT VII. De Nazareth.

13. Cernitur et Nazareth, quae interpretatur flos, in qua is qui natus in Bethlehem erat, tanquam fructus in flore coalescens, nutritus est Deus infans: ut floris odor fructus saporem praecederet, ac de naribus Prophetarum, faucibus se Apostolorum liquor sanctus infunderet; Judaeisque tenui odore contentis, gustu solido reficeret Christianos. Senserat tamen hunc florem Nathanael, quod super omnia aromata suave redoleret. Unde et aiebat: A Nazareth potest aliquid boni esse? Sed nequaquam sola contentus fragrantia, respondentem sibi, Veni et vide , Philippum secutus est. Imo vero mirae illius suavitatis admodum respersione delectatus, haustuque boni odoris factus saporis a vidior, odore ipso duce, ad fructum usque sine mora pervenire curavit, cupiens plenius experiri quod tenuiter praesenserat, praesensque degustare quod odoraverat absens. Videamus et de olfactu Isaac, ne forte aliquid, quod pertineat ad haec ipsa quae in manibus sunt, portenderit. Loquitur de illo Scriptura sic: Statimque ut sensit vestimentorum ejus fragrantiam (haud dubium quin Jacob), Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus . Vestimenti fragrantiam sensit, sed vestiti praesentiam non agnovit: soloque vestis, tanquam floris odore, forinsecus delectatus, quasi fructus interioris dulcedinem non gustavit, dum et electi filii simul et sacramenti fraudatus cognitione remansit. Quo spectat hoc? Vestimentum profecto spiritus, littera est et caro Verbi. Sed ne nunc quidem Judaeus in carne Verbum, in homine scit deitatem; nec sub tegmine litterae sensum pervidet spiritualem: forisque palpans haedi pellem, quae similitudinem majoris, hoc est primi et antiqui peccatoris, expresserat, ad nudam non pervenit veritatem. Non sane in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, qui peccatum non facere, sed tollere veniebat, apparuit, ea scilicet de causa quam ipse non tacuit, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant . Hac ergo similitudine deceptus Propheta, caecus hodieque, quem nescit benedicit, dum quem lectitat in libris, ignorat et in miraculis: et quem propriis attrectat manibus, ligando, flagellando, colaphizando, minine tamen vel resurgentem [al. resurgendo] intelligit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent . Percurramus succincto sermone et caetera loca sancta, et si non omnia, saltem aliqua: quoniam quae admirari per singula non sufficimus, libet vel insigniora, et ipsa breviter recordari.

 

CAPUT VIII. De monte Oliveti et valle Josaphat.

14. Ascenditur in montem Oliveti, descenditur in vallem Josaphat: ut sic divitias divinae misericordiae cogites, quatenus horrorem judicii nequaquam dissimules; quia etsi in multis miserationibus suis multus est ad ignoscendum, judicia tamen ejus nihilominus abyssus multa, quibus agnoscitur valde omnino terribilis super filios hominum. David denique qui montem Oliveti demonstrat, dicens, Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus; etiam judicii vallem in eodem psalmo commemorat, dicens. Non veniat mihi, inquiens, pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me . Cujus et praecipitium se omnino perhorrescere fatetur, cum in alio psalmo ita loquitur, orans: Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui . Superbus in hanc vallem corruit, et conquassatur: humilis descendit, et minime periclitatur. Superbus excusat peccatum suum: humilis accusat, sciens quia Deus non bis judicat in idipsum; et quod si nosmetipsos judicaverimus, non utique judicabimur .

15. Porro superbus non attendens quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis, facile prorumpit in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Magna revera malitia, tui te non misereri, et solum post peccatum remedium confessionis a te ipso repellere, ignemque in sinu tuo involvere potius, quam excutere, nec praebere autem consilio Sapientis qui ait: Miserere animae tuae placens Deo . Proinde qui sibi nequam, cui bonus? Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras , hoc est de corde tuo, si te tamen humiliando ipse dijudicas. Erit judicium coeli, quando ipsum vocabitur coelum desursum, et terra discernere populum suum : in quo sane timendum, ne projiciaris tu cum ipso et angelis ejus, si tamen inventus fueris injudicatus. Alioquin spiritualis homo, qui omnia dijudicat, ipse a nemine judicabitur . Propter hoc ergo judicium incipit a domo Dei, ut suos, quos novit judex, cum venerit inveniat judicatos: et jam nil de eis habeat judicare, quando videlicet judicandi sunt hi qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur.

 

CAPUT IX. De Jordane.

16. Quam laeto sinu Jordanis excipit Christianos, qui se Christi gloriatur consecratum baptismate! Mentitus est plane Syrus ille leprosus, qui nescio quas Damasci aquas aquis praetulit Israelis , cum Jordanis nostri devotus Deo famulatus toties probatus exstiterit, sive quando Eliae, sive quando Elisaeo , sive etiam (ut antiquius aliquid recolam) quando Josue et omni populo simul, impetum mirabiliter inhibens, siccum in se transitum praebuit . Denique quid in fluminibus isto eminentius, quod ipsa sui [al. sibi] Trinitas quadam evidenti praesentia dedicavit? Pater auditus, visus Spiritus sanctus, Filius est et baptizatus. Merito proinde ipsam ejus virtutem, quam Naaman ille consulente propheta sensit in corpore , jubente Christo universus quoque fidelis populus in anima experitur.

 

CAPUT X. De loco Calvariae.

17. Exitur etiam in Calvariae locum, ubi verus Elisaeus ab insensatis pueris irrisus, risum suis insinuavit aeternum, de quibus ait: Ecce ego, et pueri mei, quos mihi dedit Dominus . Boni pueri, quos per contrarium illorum malignantium ad laudem excitat Psalmista, dicens, Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini , quatenus in ore sanctorum infantium et lactentium perficeretur laus, quae ex ore defecerat invidorum, eorum utique, de quibus queritur ita: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me . Ascendit itaque crucem calvus noster, mundo pro mundo expositus: et revelata facie ac discooperta fronte purgationem peccatorum faciens, probrosae et austerae mortis tam non erubuit ignominiam, quam nec poenam exhorruit, ut nos opprobrio sempiterno eriperet, restitueret gloriae. Nec mirum. Quid enim erubesceret, qui ita lavit nos a peccatis, non quidem ut aqua diluens et retinens sordes, sed veluti solis radius desiccans et retinens puritatem? Est quippe Dei sapientia ubique attingens propter munditiam suam.

 

CAPUT XI. De Sepulcro

18. Inter sancta ac desiderabilia loca sepulcrum tenet quodammodo principatum, et devotionis plus nescio quid sentitur, ubi mortuus requievit, quam ubi vivens conversatus est; atque amplius movet ad pietatem mortis, quam vitae recordatio. Puto quod illa austerior, haec dulcior videatur: magisque infirmitati blandiatur humanae quies dormitionis, quam labor conversationis; mortis securitas, quam vitae rectitudo. Vita Christi, vivendi mihi regula exstitit: mors, a morte redemptio. Illa vitam instruxit, mortem ista destruxit. Vita quidem laboriosa, sed mors pretiosa; utraque vero admodum necessaria. Quid enim Christi prodesse poterat, sive mors nequiter viventi, sive vita damnabiliter morienti? Nunquid denique aut mors Christi etiam nunc male usque ad mortem viventes a morte aeterna liberat, aut mortuos ante Christum sanctos patres vitae sanctitas liberavit? sicut scriptum est, Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? ? Nunc ergo quia utrumque nobis pariter necessarium erat, et pie vivere, et secure mori; et vivendo vivere docuit, et mortem moriendo securam reddidit: quoniam quidem resurrecturus occubuit, et spem fecit morientibus resurgendi. Sed addidit et tertium beneficium, cum etiam peccata donavit, sine quo utique caetera non valebant. Quid enim (quantum quidem ad veram summamque beatitudinem spectat) quantalibet vitae rectitudo seu longitudo prodesse poterat illi, qui vel solo originali peccato teneretur adstrictus? Peccatum quippe praecessit, ut sequeretur mors: quod sane si cavisset homo, mortem non gustasset in aeternum.

19. Peccando itaque vitam amisit, et mortem invenit: quoniam quidem et Deus ita praedixerat, et justum profecto erat, ut si peccaret homo, moreretur. Quid namque justius poterat quam recipere talionem? Vita siquidem Deus animae est, ipsa corporis. Peccando voluntarie, volens perdidit vivere: nolens perdat et vivificare. Sponte repulit vitam cum vivere noluit; non valeat eam dare cui, vel quatenus voluerit. Noluit anima regi a Deo: non queat regere corpus. Si non paret superiori, inferiori cur imperet? Invenit Conditor suam sibi rebellem creaturam: inveniat anima suam sibi rebellem pedissequam. Transgressor inventus est homo divinae legis: inveniat et ipse aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in legem peccati . Porro peccatum, ut scriptum est, separat inter nos et Deum : separet proinde etiam mors inter corpus nostrum et nos. Non potuit dividi a Deo anima nisi peccando, nec corpus ab ipsa nisi moriendo. Quid itaque austerius pertulit in ultione, id solum passa a subdito, quod praesumpserat in auctorem? Nihil profecto congruentius, quam ut mors operata sit mortem, spiritualis corporalem, culpabilis poenalem, voluntaria necessariam.

20. Cum ergo hac gemina morte secundum utramque naturam homo damnatus fuisset, altera quidem spirituali et voluntaria, altera corporali et necessaria; utrique Deus homo una sua corporali ac voluntaria benigne et potenter occurrit, illaque una sua nostram utramque damnavit. Merito quidem: nam ex duabus mortibus nostris, cum altera nobis in culpae meritum, altera in poenae debitum reputaretur; suscipiens poenam, et nesciens culpam, dum sponte et tantum in corpore moritur et vitam nobis, et justitiam promeretur. Alioquin si corporaliter non pateretur, debitum non solvisset: si non voluntarie moreretur, meritum mors illa non habuisset. Nunc autem si, ut dictum est, mortis meritum est peccatum, et peccati debitum mors; Christo remittente peccatum, et moriente pro peccatoribus, profecto jam nullum est meritum, et solutum est debitum.

21. Caeterum unde scimus, quod Christus possit peccata dimittere? Hinc procul dubio, quia Deus est, et quidquid vult, potest. Unde autem et quod Deus sit? Miracula probant. Facit quippe opera, quae nemo alius facere possit: ut taceam oracula Prophetarum, necnon et paternae vocis testimonium elapsae coelitus ad ipsum a magnifica gloria. Quod si Deus pro nobis, quis contra nos? Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Si ipse est et non alius, cui quotidie confitemur dicentes: Tibi soli peccavi ; quis melius, imo quis alius remittere potest quod in eum peccatum est? Aut quomodo ipse non potest, qui omnia potest? Denique ego quod in me delinquitur valeo, si volo, donare: et Deus non queat in se commissa remittere? Si ergo peccata remittere et possit, omnipotens, et solus possit, cui soli peccatur; beatus profecto, cui non imputabit ipse peccatum. Itaque cognovimus, quod peccata Christus divinitatis suae potentia valuit relaxare.

22. Porro jam de voluntate quis dubitet? Qui enim nostram et induit carnem, et subiit mortem; putas, suam nobis negabit justitiam? Voluntarie incarnatus, voluntarie passus, voluntarie crucifixus, solam a nobis retinebit justitiam? Quod ergo ex deitate constat illum potuisse, ex humanitate innotuit et voluisse. Sed unde rursum confidimus quod mortem abstulit? Hinc plane, quod eam ipse qui non meruit, pertulit. Qua enim ratione iterum exigeretur a nobis, quod pro nobis ille jam solvit? Qui peccati meritum tulit, suam nobis donando justitiam; ipse mortis debitum solvit et reddidit vitam. Sic namque mortua morte revertitur vita, quemadmodum ablato peccato redit justitia. Porro mors in Christi morte fugatur, et Christi nobis justitia imputatur. Verum quomodo mori potuit qui Deus erat? Quoniam nimirum et homo erat. Sed quo pacto mors hominis illius pro altero valuit? Quia et justus erat. Profecto namque cum homo esset, potuit mori; cum justus, non debuit gratis. Non quidem peccator mortis sufficit solvere debitum pro altero peccatore, cum quisque moriatur pro se. Qui autem mori pro se non habet, nunquid pro alio frustra debet? Quanto sane indignius moritur qui mortem non meruit, tanto is justius pro quo moritur, vivit.

23. Sed quae, inquis, justitia est, ut innocens moriatur pro impio? Non est justitia, sed misericordia. Si justitia esset, jam non gratis, sed ex debito moreretur. Si ex debito, ipse quidem moreretur: sed is pro quo moreretur, non viveret. At vero si justitia non est, non tamen contra justitiam est. Alioquin et justus, et misericors simul esse non posset. Sed etsi justus non injuste pro peccatore satisfacere valeat, quo tamen pacto etiam unus pro pluribus? Etenim satis esse videretur ad justitiam, si unus uni moriens vitam restituat. Huic jam respondeat Apostolus. Sicut enim, inquit, per unius delictum, in omnes homines, in condemnationem; sic et per unius justitiam, in omnes homines, in justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius hominis obedientiam justi constituentur multi . Sed forte unus pluribus justitiam quidem restituere potuit, vitam non potuit. Per unum, ait, hominem mors, et per unum hominem vita. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur . Quid enim? Unus peccavit, et omnes tenentur rei; et unius innocentia soli reputabitur uni [al. innocenti]? Unius peccatum omnibus operatum est mortem, et unius justitia uni vitam restituet? Itane Dei justitia magis ad condemnandum, quam ad restaurandum valuit? aut plus potuit Adam in malo, quam Christus in bono? Adae peccatum imputabitur mihi, et Christi justitia non pertinebit ad me? Illius me inobedientia perdidit, et hujus obedientia non proderit mihi?

24. Sed Adae, inquis, delictum merito omnes contrahimus, in quo quippe omnes peccavimus: quoniam cum peccavit, in ipso eramus, et ex ejus carne per carnis concupiscentiam geniti sumus. Atqui ex Deo multo germanius secundum spiritum nascimur, quam secundum carnem ex Adam; secundum quem etiam spiritum longe ante fuimus in Christo, quam secundum carnem in Adam: si tamen et nos inter illos numerari confidimus, de quibus Apostolus, Qui elegit nos, inquit, in ipso (haud dubium quin Pater in Filio) ante mundi constitutionem . Quod autem etiam ex Deo nati sunt, testatur evangelista Joannes, ubi ait, Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt : item ipse in Epistola, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quia generatio coelestis conservat eum . At carnis traducem, ais, carnalis testatur concupiscentia: et peccatum quod in carne sentimus, manifeste probat, quod secundum carnem de carne peccatoris descendimus. Sed enim nihilominus spiritualis illa generatio, non quidem in carne, sed in corde sentitur ab his duntaxat qui cum Paulo dicere possunt, Nos autem sensum Christi habemus ; in quo et eatenus profecisse se sentiunt, ut et ipsi cum omni fiducia dicant, Ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei : et illud, Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis . Per spiritum ergo qui ex Deo est, charitas diffusa est in cordibus nostris: sicut et per carnem quae est ex Adam, manat concupiscentia nostris insita membris. Et quomodo ista quae a progenitore corporum descendit, nunquam in hac vita mortali a carne recidit; sic illa procedens ex Patre spirituum, ab intentione filiorum duntaxat perfectorum nunquam excidit.

25. Si ergo ex Deo nati, et in Christo electi sumus: quaenam justitia est, ut plus noceat humana atque terrena, quam valeat divina coelestisque generatio; Dei electionem vincat carnalis successio, et aeterno ejus proposito carnis praescribat temporaliter traducta concupiscentia? Quinimo si per unum hominem mors, cur non multo magis per unum, et illum hominem vita? Et si in Adam omnes morimur, cur non longe potentius in Christo omnes vivificabimur? Denique non sicut delictum, ita et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem . Christus igitur et peccata dimittere potuit, cum Deus sit; et mori, cum sit homo; et mortis moriendo solvere debitum, quia justus; et omnibus unus ad justitiam vitamque sufficere, quandoquidem et peccatum, et mors ex uno in omnes processerit.

26. Sed hoc quoque necessarie omnino provisum est, quod dilata morte homo inter homines dignatus est aliquandiu conversari: quatenus crebris et veris locutionibus ad invisibilia excitaret, miris operibus astrueret fidem, rectis moribus instrueret. Itaque in oculis hominum Deus homo sobrie, et juste, et pie conversatus, vera locutus, mira operatus, indigna passus, in quo jam defuit nobis ad salutem? Accedat et gratia remissionis peccatorum, hoc est, ut gratis peccata dimittat: et opus profecto nostrae salutis consummatum est. Non autem metuendum, quod donandis peccatis aut potestas Deo, aut voluntas passo, et tanta passo pro peccatoribus desit: si tamen solliciti inveniamur digne, ut oportet, et imitari exempla, et venerari miracula; doctrinae quoque non existamus increduli, et passionibus non ingrati.

27. Itaque totum nobis de Christo valuit, totum salutiferum, totumque necessarium fuit, nec minus profuit infirmitas quam majestas: quia etsi ex deitatis potentia peccati jugum jubendo submovit, ex carnis tamen infirmitate mortis jura moriendo concussit. Unde pulchre ait Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Sed et illa ejus stultitia, per quam ei placuit salvum facere mundum, ut mundi confutaret sapientiam, confunderet sapientes; quod videlicet cum in forma Dei esset, Deo aequalis, semetipsum exinanivit formam servi accipiens; quod dives cum esset, propter nos egenus factus est, de magno parvus, de celso humilis, infirmus de potente; quod esuriit, quod sitiit, quod fatigatus est in itinere, et caetera quae passus est voluntate, non necessitate: haec ergo ipsius quaedam stultitia, nonne fuit nobis via prudentiae, justitiae forma, sanctitatis exemplum? Ob hoc item Apostolus: Quod stultum est, inquit, Dei, sapientius est hominibus . Mors ergo a morte, vita ab errore, a peccato gratia liberavit. Et quidem mors per justitiam suam peregit victoriam: quia justus exsolvendo quae non rapuit, jure omnino quod amiserat recepit. Vita vero quod ad se pertinuit, per sapientiam adimplevit, quae nobis vitae et disciplinae documentum ac speculum exstitit. Porro gratia ex illa, ut dictum est, potestate peccata dimisit, qua omnia quaecunque voluit, fecit. Mors itaque Christi, mors est meae mortis: quia ille mortuus est, ut ego viverem. Quo pacto enim jam non vivat, pro quo moritur Vita? Aut quis jam in via morum, seu rerum notitia errare timebit duce Sapientia? Aut unde jam reus tenebitur, quem absolvit Justitia? Vitam quidem se ipse perhibet in Evangelio: Ego sum, inquiens, vita . Porro duo sequentia testatur Apostolus, dicens: Qui factus est nobis justitia et sapientia a Deo Patre .

28. Si ergo lex spiritus vitae in Christo Jesu liberavit nos a lege peccati et mortis, utquid adhuc morimur, et non statim immortalitate vestimur? Sane ut Dei veritas impleatur. Quia enim misericordiam et veritatem diligit Deus , necesse est mori quidem hominem, quippe quod praedixerat Deus: sed a morte tamen resurgere, ne obliviscatur misereri Deus. Ita ergo mors etsi non perpetuo dominatur, manet tamen propter veritatem Dei vel ad tempus in nobis: quemadmodum peccatum, etsi jam non regnat in nostro mortali corpore, non tamen deest penitus nobis. Proinde Paulus ex parte quidem liberatum se a lege peccati et mortis gloriatur; sed rursum se utraque nihilominus lege aliqua gravari ex parte conqueritur, sive cum adversus peccatum miserabiliter clamat, Invenio aliam legem in membris meis , et caetera; sive cum ingemiscit gravatus, haud dubium quin lege mortis, redemptionem exspectans corporis sui .

29. Sive itaque haec, sive alia quaecunque in hunc modum, prout in talibus in suo quisque abundat sensu, ex occasione sepulcri christianis sensibus suggerantur: puto quod non mediocris dulcedo devotionis infundatur cominus intuenti; nec parum proficitur cernendo etiam corporalibus oculis corporalem locum dominicae quietis. Etsi quippe jam vacuum sacris membris, plenum tamen nostris et jucundis admodum sacramentis. Nostris, inquam, nostris, si tamen tam ardenter amplectimur, quam indubitanter tenemus quod Apostolus ait: Consepulti enim sumus per Baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus . Quam dulce est peregrinis post multam longi itineris fatigationem, post plurima terrae marisque pericula, ibi tandem quiescere, ubi et agnoscunt suum Dominum quievisse! Puto jam prae gaudio non sentiunt viae laborem, nec gravamen reputant expensarum; sed tanquam laboris praemium, cursusve bravium assecuti, juxta Scripturae sententiam, gaudent vehementer cnm invenerint sepulcrum . Nec casu vel subito, aut veluti lubrica popularis favoris opinione, id tam celebre nomen sepulcrum nactum esse putetur, cum hoc ipsum tantis retro temporibus Isaias tam aperte praedixerit: Et erit, inquit, in die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum . Revera ergo impletum cernimus quod legimus prophetatum, novum quidem intuenti, sed legenti antiquum: ut sic adsit de novitate jucunditas, ut de vetustate non desit auctoritas. Et de sepulcro ista sufficiant.

 

CAPUT XII. De Bethphage.

30. Quid de Bethphage dicam, viculo sacerdotum, quem pene praeterieram, ubi et confessionis sacramentum, et sacerdotalis ministerii mysterium continetur? Bethphage quippe Domus buccae interpretatur. Scriptum est autem: Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo . Non in altero tantum, sed simul in utroque verbum habere memineris. Et quidem verbum in corde peccatoris operatur salutiferam contritionem: verbum vero in ore noxiam tollit confusionem, ne impediat necessariam confessionem. Ait enim Scriptura: Est pudor adducens peccatum, et est pudor adducens gloriam . Bonus pudor est, quo peccasse, aut certe peccare confunderis: et omnis licet humanus arbiter forte absit, divinum tamen quam humanum tanto verecundius revereris aspectum, quanto et verius Deum quam hominem cogitas puriorem [al. praesentiorem]: tantoque eum gravius offendi a peccante, quanto constat longius ab illo esse omne peccatum. Hujuscemodi procul dubio pudor fugat opprobrium, parat gloriam, dum aut peccatum omnino non admittit, aut certe admissum et poenitendo punit, et confitendo expellit: si tamen gloria etiam nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Quod si quispiam confiteri confunditur id quoque, unde compungitur, talis pudor peccatum adducit, et gloriam de conscientia perdit, quando malum quod ex profundo cordis compunctio conatur expellere, pudor ineptus obstruso labiorum ostio non permittit exire; cum eum exemplo David dicere potius oporteret: Et labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti . Qui et seipsum redarguens, puto super hujuscemodi stulto et irrationabili pudore, Quoniam tacui, inquit, inveteraveverunt ossa mea . Unde et optat ostium poni circumstantiae labiis suis , ut oris januam et aperire confessioni, et defensioni claudere norit. Denique et aperte hoc ipsum orans petit a Domino, sciens nimirum, quia confessio et magnificentia opus ejus . Et quod videlicet nostram malitiam, et quod aeque divinae bonitatis et virtutis magnificentiam minime tacemus, magnum quidem geminae confessionis bonum, sed Dei est donum. Ait itaque: Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis . Quamobrem ministros verbi sacerdotes caute necesse est ad utrumque vigilare sollicitos, quo videlicet delinquentium cordibus tanto moderamine verbum timoris et contritionis infligant, quatenus eos nequaquam a verbo confessionis exterreant; sic corda aperiant, ut ora non obstruant; sed nec absolvant etiam compunctum, nisi viderint et confessum: quandoquidem corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Alioquin a mortuo, tanquam qui non est, perit confessio . Quisquis igitur verbum in ore habet, et in corde non habet, aut dolosus est, aut vanus: quisquis vero in corde, et non in ore, aut superbus est, aut timidus.

 

CAPUT XIII. De Bethania.

31. Sane non omnino (etsi multum festinem) debeo transire silenter domum obedientiae, Bethaniam videlicet, castellum Mariae et Marthae, in quo Lazarus est resuscitatus: ubi nimirum et utriusque vitae figura, et Dei erga peccatores mira clementia, necnon et virtus obedientiae una cum fructibus poenitentiae commendatur. Hoc ergo in loco breviter intimatum sufficiat, quod quidem nec studium bonae actionis, nec otium sanctae contemplationis, nec lacrymae poenitentis extra Bethaniam accepta esse poterunt illi, qui tanti habuit obedientiam, ut vitam quam ipsam perdere maluerit, factus obediens Patri usque ad mortem. Hae sunt illae profecto divitiae, quas sermo propheticus ex verbo Domini pollicetur: Consolabitur, inquiens, Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus; et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis . Haec igitur orbis deliciae, hic thesaurus coelestis, haec fidelium haereditas populorum, vestrae sunt, charissimi, credita fidei, vestrae prudentiae et fortitudini commendata. Tunc autem coeleste depositum secure et fideliter custodire sufficitis, si nequaquam de ipsa vestra prudentia vel fortitudine, sed de Dei tantum adjutorio ubique praesumitis, scientes quia non in fortitudine sua roborabitur vir, et ideo dicentes cum propheta: Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus : et illud, Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus; Deus meus, misericordia ejus praeveniet me ; et item: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam : ut in omnibus sit ipse benedictus, qui docet manus vestras ad praelium, et digitos vestros ad bellum